0090, Marziale – Epigrammi

image_pdfSalvaimage_printStampa

Marco Valerio Marziale (Bilbilis, ora Calatayud; Spagna, 40 – Bilbilis, 104), Epigrammi; Libro 1 (anno 86 circa) e Libro 7.

[div class2=”typo-icon”] Manca la traduzione, vuoi farla tu? [/div]

La versione italiana qui allegata è quella de Gli epigrammi di Marco Valerio Marziale con traduzione e note del Cav. P. Magenta. Venezia: Tipografia di Giuseppe Antonelli Ed., 1842, p. 146, 544, 546.

 *      *       *
*

Liber 1, XC
Ad Bassam Tribadem

Quod nunquam maribus cinctam, Bassa, videbam
Quodque tibi moechum fabula nulla dabat;
Omne sed officium circa te semper obibat
Turba tui sexus, non adeunte viro:
Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis;
At tu (pro facinus!) Bassa fututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos,
Mentiturque virum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum
Hic, ubi vir non est, ut sit adulterium.

NB: Epigramma a cui talvolta viene attribuito il numero 90


Liber 7,  LXVII 
In Philaenim

Pedicat pueros tribas Philaenis
Et tentigine saevior mariti
Undenas dolat in die puellas.
Harpasto quoque subligata ludit,
Et flavescit haphe, gravesque draucis
Halteras facili rotat lacerto,
Et putri lutulenta de palaestra
Uncti verbere vapulat magistri:
Nec cenat prius aut recumbit ante,
Quam septem vomuit meros deunces;
Ad quos fas sibi tunc putat redire,
Cum coloephia sedecim comedit.
Post haec omnia cum libidinatur,
Non fellat – putat hoc parum virile -,
Sed plane medias vorat puellas.
Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
Cunnum lingere quae putas virile.


Liber 7, LXX
In Philaenim

Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
Recte, quam futuis, vocas amicam

 


Share:

Author: Owner

Lascia un commento